En, quæ prodigia, ex oris allata remotis!
Oras adveniunt pavefacta per æquora nostras!
Non equidem priscæ sæclum rediisse videtur
Pyrrhæ, cum Proteus pecus altos visere montes
Et sylvas, egit. Sed tempora vix leviora
Adsunt, evulsi quando radicitus alti
In mare descendunt montes, fluctusque pererrant.
Quid vero hoc monstri est magis et mirabile visu?
Splendentes video, ceu pulchro ex ære vel auro
Conflatos, rutilisque accinctos undique gemmis,
Baccâ cærulea, et flammas imitante pyropo.
Ex oriente adsunt, ubi gazas optima tellus
Parturit omnigenas, quibus æva per omnia sumptu
Ingenti finxere sibi diademata reges?
Vix hoc crediderim. Non fallunt talia acutos
Mercatorum oculos: prius et quam littora Gangis
Liquissent, avidis gratissima præda fuissent.
Ortos unde putemus? An illos Vesvius atrox
Protulit, ignivomisve ejecit faucibus Ætna?
Luce micant propria, Phbive, per aëra purum
Nunc stimulantis equos, argentea tela retorquent?
Phbi luce micant. Ventis et fluctibus altis
Appulsi, et rapidis subter currentibus undis,
Tandem non fallunt oculos. Capita alta videre est
Multa onerata nive et canis conspersa pruinis.
Cætera sunt glacies. Procul hinc, ubi Bruma fere omnes
Contristat menses, portenta hæc horrida nobis
Illa strui voluit. Quoties de culmine summo
Clivorum fluerent in littora prona, solutæ
Sole, nives, propero tendentes in mare cursu,
Illa gelu fixit. Paulatim attollere sese
Mirum c

it opus; glacieque ab origine rerum
In glaciem aggesta sublimes vertice tandem
Æquavit montes, non crescere nescia moles.
Sic immensa diu stetit, æternumque stetisset
Congeries, hominum neque vi neque mobilis arte,
Littora ni tandem declivia deseruisset,
Pondere victa suo. Dilabitur. Omnia circum
<

b n=392/>Antra et saxa gemunt, subito concussa fragore,
Dum ruit in pelagum, tanquam studiosa natandi,
Ingens tota strues. Sic Delos dicitur olim,
Insula, in Ægæo fluitasse erratica ponto.
Sed non ex glacie Delos; neque torpida Delum
Bruma inter rupes genuit nudum sterilemque.
Sed vestita herbis erat illa, ornataque nunquam
Decidua lauro; et Delum dilexit Apollo.
At vos, errones horrendi, et caligine digni
Cimmeria, Deus idem odit. Natalia vestra,
Nubibus involvens frontem, non ille tueri
Sustinuit. Patrium vos ergo requirite clum!
Ite! Redite! Timete moras; ni leniter austro
Spirante, et nitidas Phbo jaculante sagittas
Hostili vobis, pereatis gurgite misti!
-sigh- oh well..
everyone wishes they were me ^_^
thanks for the confidence boost
--
commissions start at $50
cd covers, flyers, posters, portraits, logos, tattoo designs
Buy glittersniffer t-shirts
[link]
--
"Stop these rhymes now, I mean it!"
"Anyybooddyy want a peanut????"
--
[IMG][link]
[IMG][link]
--
And The Rain Will Kill Us All...Throw Ourselves Against The Wall, But No One Else Can See, The Persevation Of The Martyr In Me.
--
And The Rain Will Kill Us All...Throw Ourselves Against The Wall, But No One Else Can See, The Persevation Of The Martyr In Me.
Previous Page123Next Page